Guillelmus Marescallus iunior (natus anno 1190; mortuus die 6 Aprilis 1231) fuit filius maximus natu Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Successor patris, fuit a die 14 Maii 1219 comes Penbrochiae. Uxorem duxit Alaidem de Betuna anno 1214, de quo matrimonio legimus in Histoire des ducs de Normandie et des rois d'Angleterre: "Bauduins li cuens d'Aubemalle avoit une fille de Havy la contesse sa feme, qui Aalis estoit apielée; plus n'avoit d'enfans: celi donna-il à feme à Guillemin le frère" [sed re vera filius] "Guillaume le mareschal le conte de Pembroc, ù il le maria moult bien".[1]
Alaide post duos fere annos mortua, rursus duxit Alienoram filiam regis Iohannis et Isabellae Engolismensis. Mortuus est autem Guillelmus iunior sine prole; successor comitatús fuit frater Ricardus.
Iussu Guillelmi composita est Anglonormannice L'histoire de Guillaume le Marechal, scilicet "Historia Guillelmi Marescalli", carmen historicum de vita et rebus gestis patris eius. Guillelmus laudatur matrimoniumque primum describitur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus ipse exscribere iussit):